- ANGERONA feu ANGERONIA
- ANGERONA, feu ANGERONIAdubium an sit ab augina, cui praeerat, an ab angendo, sive angoribus, quibus medebatur. Sed ἀναλογία magis faver posteriori etymo, ut Angeronia sit ab ango, quomodo a pello Pellonia, apud Arnobium l. 4. a populor, Populonia apud Augustin l. 6. de Civ. Die c. 10. Pellonia enim a pellendis hostibus dicta est: Populonia, quod populariones arceret. Similiter itaque Angeronia, quod anginam morbum, vel quod angores et anxierates pellat. Prius etymon secutus est Festus in Angerona, et Iul. Modestus, apud Macrobium Saturn. l. 1. c. 10. Posterius amplexus est Verrius Flaccus, et Massurius, apud eundem Macrobium ibidem. Sed potius Argerona dicta est, quia angit et comprimit os. Nam est Dea ἐχεμυθία; ideoque in Glossis Philoxeni ἡ ςθεὸς τῆς βουλῆς καὶ καιρῶν dicitur. Ambigunt aliqui, annon legendum sit Ageronia, quod ad agendum exciter, uti docet Augustin. de Civ. Dei l. 4. c. 6. Sed sana est vulgaris lectio, nam Angeroma ideo consiliis praeest, quia in iis opus est silentio: Ideo simulacrum eius fuit, ore obligatô, signatôque, ut est apud Plinium l. 3. c. 5. Massurius adicit huius Deae simulacrum sic expressum, in ara Volupiae, propterea collocatum, quod qui suos dolores dissimulant, patientiae benesiciô ad maximam volupratem perveniant. Angeronae festum dictum angeronalia, reste Varrone l. 5. de L I. et Festô. Fuit autem illud 12. Cal. Ian. Plinio, Solinô, Macrobiô restibus. Voss. in Etymol. Plut. in Numa, etc. Nic. Lloydius. Non omnis aurem silentii praeses Angerana habita est, sed illius tantum, quô nomen alterum Romae taceri tegique, religio iubebat. Unde et eam quidam Numen tutelare Romae esle tradiderunt, cuius etiam nomen ne publicaretur, arcanis ceremoniarum erat saucitum, haud minus quam Romae. Vide Plinium, Solinum et qui ad hunc commentatus est, Salmas. Exercit. Plin. p. 8.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.